_[_._._/_._._/_c_d_s_h_o_p_/_c_d_i_n_f_o_._j_p_g_] _S_a_c_r_e_d_ _T_e_x_t_s  _B_i_b_l_e  _I_n_d_e_x  _P_o_l_y_g_l_o_t  _K_J_V  _S_e_p  _T_a_n  _D_e_u_t_e_r_o_n_o_m_y_ _I_n_d_e_x   _P_r_e_v_i_o_u_s  _N_e_x_t  ******** VVuullggaattee ((LLaattiinn)):: DDeeuutteerroonnoommyy CChhaapptteerr 2277 ******** 1 Præcepit autem Moyses et seniores Israël populo, dicentes: Custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie. 2 Cumque transieritis Jordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce lævigabis eos, 3 ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus, Jordane transmisso: ut introëas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis. 4 Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie præcipio vobis in monte Hebal, et lævigabis eos calce: 5 et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit, 6 et de saxis informibus et impolitis: et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo, 7 et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo. 8 Et scribes super lapides omnia verba legis hujus plane et lucide. 9 Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Israëlem: Attende, et audi, Israël: hodie factus es populus Domini Dei tui: 10 audies vocem ejus, et facies mandata atque justitias, quas ego præcipio tibi. 11 Præcepitque Moyses populo in die illo, dicens: 12 Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Jordane transmisso: Simeon, Levi, Judas, Issachar, Joseph, et Benjamin. 13 Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal: Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali. 14 Et pronuntiabunt Levitæ, dicentque ad omnes viros Israël excelsa voce: 15 Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito: et respondebit omnis populus, et dicet: Amen. 16 Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem: et dicet omnis populus: Amen. 17 Maledictus qui transfert terminos proximi sui: et dicet omnis populus: Amen. 18 Maledictus qui errare facit cæcum in itinere: et dicet omnis populus: Amen. 19 Maledictus qui pervertit judicium advenæ, pupilli et viduæ: et dicet omnis populus: Amen. 20 Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli ejus: et dicet omnis populus: Amen. 21 Maledictus qui dormit cum omni jumento: et dicet omnis populus: Amen. 22 Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suæ: et dicet omnis populus: Amen. 23 Maledictus qui dormit cum socru sua: et dicet omnis populus: Amen. 24 Maledictus qui clam percusserit proximum suum: et dicet omnis populus: Amen. 25 Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis: et dicet omnis populus: Amen. 26 Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit: et dicet omnis populus: Amen. _N_e_x_t_:_ _D_e_u_t_e_r_o_n_o_m_y_ _C_h_a_p_t_e_r_ _2_8